monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 4
De eodem Psalmo: Dirige in conspectu meo viam tuam . Pro quo habetur in Graeco κατεύθυνον ἐνώπιον σου τὴν ὁδόν μου, hoc est, dirige in conspectu tuo viam meam. Quod nec Septuaginta habent, nec Aquila, nec Symmachus, nec Theodotion; sed sola Κοινὴ editio. Denique et in Hebraeo ita scriptum reperi, OSER LAPHANAI DARCHACH. Quod omnes voce simili transtulerunt; Dirige in conspectu meo viam tuam. Secundum illud, quod in Oratione Dominica dicitur: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum . Non quo nobis orantibus sanctificetur quod per se sanctum est: sed quo petamus, ut quod per naturam sui sanctum est, sanctificetur in nobis. Ergo et nunc Propheta postulat, ut via Domini quae per se recta est, etiam sibi recta fiat.