monumenta.ch > Hieronymus > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 37
Quae observatio cautam atque sollicitam videtur expetere rationem, ut lector diligenter attendat, et causam divisionis inquirat. Sin autem necesse est nos dicere quod sentimus, iuxta aliam expositionem, quae in praesenti versatur lectione, in eo quod Angelus ait: Ab exitu sermonis ut respondeatur et aedificetur Ierusalem usque ad Christum ducem, non alios arbitramur quam principes, qui post hanc prophetiam, et reversionem de Babylone Iudaico populo praefuerunt, hoc est ἀρχιερεῖς, et Pontifices quos Christos, ab eo quod uncti sunt, Scriptura cognominat: quorum princeps fuit Iesus filius Iosedec, Sacerdos magnus: et qui fuerunt usque ad adventum Domini Salvatoris.