monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.346 > bnf17226.212 > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 29
Africanus in quinto Temporum volumine, de septuaginta hebdomadibus haec locutus ad verbum est. «Capitulum quod in Daniele de septuaginta hebdomadibus legimus multa et mirabilia continet, quae nunc longum est dicere: ergo quod ad praesens opus pertinet, de temporibus disserendum est. Nullique dubium quin de adventu Christi praedicatio sit, qui post septuaginta hebdomadas mundo apparuit, post quem consummata sunt delicta, et finem accepit peccatum, et deleta est iniquitas: et annuntiata iustitia sempiterna, quae legis iustitiam vinceret: et impleta est visio, et prophetia: quia lex et Prophetae usque ad Baptistam Ioannem (Luca, XVI). Et unctus est Sanctus sanctorum: quae omnia priusquam Christus humanum corpus assumeret, sperabantur magis quam tenebantur.