monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.271 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 15
Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat avis quatuor super se, et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. Tertium regnum Macedonum, de quo in statua legimus: Venter et femora eius ex aere, pardo bestiae velocissimae et ὁρμητικῇ comparatur, quae praeceps fertur ad sanguinem, et saltu in mortem ruit. Et alas habebat quatuor. Nihil enim Alexandri victoria velocius fuit, qui ab Illyrico, et Adriatico mari usque ad Indicum Oceanum, et Gangem fluvium, non tam praeliis, quam victoriis percurrit, et in sex annis partem Europae, et omnem sibi Asiam subiugavit.