monumenta.ch > Tertullianus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, 24, 7
Cum enim dixisset: Quam terribilis est locus iste! non est, inquit, aliud, sed aedes Dei, et haec porta coeli. Christum Dominum enim viderat, templum Dei, et portam eumdem, per quem aditur coelum. Et utique portam coeli non nominasset, si coelum non aditur apud Creatorem. Sed est et porta quae recipit, et quae perducit, strata iam a Christo; de quo Amos : Qui aedificat in coelum ascensum suum; utique non sibi soli, sed et suis qui cum illo erunt, et, Circumdabis enim illos tibi, inquit , tanquam ornamentum sponsae.