monumenta.ch > Tertullianus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, 24, 6
Iudaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per legem, postea ad coelestia per Evangelium credendo deducitur. Cum vero Iacob somniat scalas obfirmatas in terra ad coelum, et angelos alios ascendentes, et alios descendentes, innixum desuper Dominum, temere si forte interpretabimur, scalis his iter ad coelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant, Domini constitutum esse iudicio . Cur autem ut evigilavit, et primum loci horrore concussus est, convertitur ad interpretationem somnii?