monumenta.ch > Tertullianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, 20, 1
Sufficit huiusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo tali probatus qualiter annuntiabatur, non alius haberi debeat, quam qui talis annuntiabatur; ut iam ex ista consonantia rerum eius, et Scripturarum Creatoris, illis etiam restituenda sit fides ex praeiudicio maioris partis, quae ad diversas sententias vel in dubium deducuntur, vel negantur. Amplius nunc superstruimus ea quoque paria ex Scripturis Creatoris, quaeque post Christum futura praecinebantur.