monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 4, 6, 1
Quid fletis, pueri? securi estote: non memini. iam lites sunt et nondum indicavi. Qualis eris noverca, quae sic fieri cupis? Alter tuus est, alter tui frater est, et, si per te licuerit, neuter privignus est. Dum alterius vis esse mater, utriusque es noverca. Si coegeris, mentiar: non mater sed noverca decipieris. Hos ipsa noluit natura distingui. Indicarem, nisi tam pertinaciter quaereres. Hic tuus est. quid alterum novercalibus oculis intueris? ille tuus est. Uni tibi contigit, ut habeas privignum et non sis noverca.