monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 4, 5, 3
Pars altera. Lugendum est, flendum est; in hoc me servasti? Hostis aliquando vulnus sanavit quod fecerat, ob hoc maxime, quia alius sanare non poterat. Negant posse sanari, nemo suscipit; nemo enim vult curationem filio praeripere.