monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 4, 5, 1
Quo pacto istud evenit, ut abdicatione mea pater aegrotaret, reditu noverca? Pietati cessere morbi. Medicinam relinquo, multum laboris, multum vigiliarum; adice huc et quod qui sanantur ingrati sunt. Et medicus possum decipi et non possum privignus excusari. 'Eundem' inquit 'medici morbum esse dicunt'; nempe illi qui negaverunt te posse sanari. Ego vero cedo domo, si fateris illam sic posse sanari. Timeo fortunam; imputabitur mihi, si quid acciderit. Ecce tu me non posse non credis. omnes medici negant, et nunc diligentiores fuerunt, quia in te decepti sunt. Non sum tantae scientiae quantae videor: magnis praeceptoribus opus est; ego abdicatus studui. quaeris, quomodo te sanaverim? non tibi medicus sed filius profui. desiderio laborabas; gratum tibi erat quidquid meis manibus acceperas. ut primum intravi, recreatus es; quid in te curandum esset, adverti. haec non eodem morbo laborat. multa sunt dissimilia: sexus, aetas, animus. Nihil magis aegris prodest quam ab eo curari, quo volunt. Temerariis remediis graves morbi curantur, quibus uti non audeo in noverca.