monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 5 > sectio 181

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 7, 180
{LIII} In primis autem miraculo sunt summaque frequentia mortes repentinae - hoc est summa vitae felicitas -, quas esse naturales docebimus. plurimas prodidit Verrius, nos cum dilectu modum servabimus. gaudio obiere praeter Chilonem, de quo diximus, Sophocles et Dionysius Siciliae tyrannus, uterque accepto tragicae victoriae nuntio, mater illa Cannensi filio incolume viso contra nuntium falsum; pudore Diodorus sapientiae dialecticae professor, lusoria quaestione non protinus ab interrogatione Stilponis dissoluta.