monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 39, 18
Si nolebat mori Paulus qui dicebat: Nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita , quid mirum si natura et consuetudine tracti formidatis excedere de praesenti vita? Contradicente tamen carnali affectu, et Petrus libenter pro Domino suo mortem crucis amplexus est; et Paulus qui dixerat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum , gladio sibi caput desecari iocundissime passus est. Unde iuxta quiddam volentes, compulsi sunt Petrus et Paulus mori, compelluntur ad idem ab eodem Patrefamilias nostri, ut impleatur domus Dei.