monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 39, 17
Lilia plane candentia castitate, odorifera virtutum exemplis et suavitate. Non vult vos per huiusmodi mortes a se amputare, sed more studiosi agricolae vineam colentis putare, quia ut in Canticis legitur, tempus putationis advenit . Advenit tempus, quo servo dicenti: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est , respondeat: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea (ibid.). O quot nolentes, ut domus eius impleretur, intrare compulsi sunt! Quis enim unquam mori voluit? Nec ipse Petrus, cui dictum est: Cum senueris extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis . Si nolebat mori, resistente quadam humana formidine, Petrus, quid mirum si eodem timore non vult mori Petri discipulus?