monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 39, 14
Librantur omnia iusto pondere; et, licet abyssus iudiciorum Dei nobis occulta sit, non dubitamus tamen quin per omnia iusta sit. Nullus passerum in terram sine Patre coelesti cadit , et aliquis servorum Dei, absque eodem Patre coelesti vitam mortalem finit? Capilli capitis nostri omnes numerati sunt , et hi quorum sunt ipsi capilli, apud aeternam sapientiam sine numero sunt?