monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 39, 4
Dolendum quidem omnibus de his est, sed super omnia mihi. Quomodo enim non plus omnibus doleam, ad quem magis ex officio, ad quem magis ex debito pertinet ut doleam? Nam ut de officio loquar, quis Pater tam ferreus, quis tam lapideus unquam esse potuit, ut morientes non dico tot, non dico tam electos, sed saltem unum et abiectum filium mori sine acri dolore multisque lacrymis videat? Et, (ut quod est ex debito subiungam) quis unquam pater adeo filiis debitor esse potuit, ut ego vobis?