monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 39, 3
Minuitur quotidie magnus ille ac celebris, vereque coelestis ovium Christi numerus, et ut dignum est credere, summo Pastori suo in pascuis sempiterne vernantibus aggregatur. Patimur nos, qui vivimus, et licet ignoremus quandiu, adhuc tamen residui sumus; patimur, inquam, dolenda, totisque lacrymarum fontibus deflenda damna: quod tantorum, tam utilium, tam sanctorum fratrum, apud nos diversisque in locis decedentium, corporali ad praesens societate ac consueto adiutorio caremus.