monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 75
Quantum ergo ad morum puritatem, quantum ad vitae perfectionem, quantum ad omnium virtutum sanctificationem pertinet, beata Virgo etiam in carne posita, omnem creaturam vel humanam vel angelicam summe transcendit. Quantum vero ad sapientiam, qua quibusdam videtur etiam in carne posita angelorum scientiam transcendisse, mihi prorsus non ita esse videtur. Si enim hoc concessero, labori retributionem, merito beatudinem adiungam, et mercedem illam, gloriam illam, magnificentiam illam, qua universis creaturis post carnis mortem praelata est, eam ante mortem recepisse concedam.