monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 66 > sectio 48 > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 34
Cum enim apostolis ipsis ante diem illum plurima de perfectione defuerint, non mirum si mulieribus illis multa perficienda restabant. Acceperunt ergo illae gratiam, quam prius non habuerant, et sicut in eodem loco cum Christi discipulis facto de coelo repente sono inventae sunt, sic nec ab eadem collata apostolis gratia, quantum ad speciales animi virtutes pertinet, exclusae sunt. Sed quid de miraculis? Quid de linguis diversis?