monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 99 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 11
Nunquid dicendum est Mariam cum Ioseph et puero angelo in somnis apparente, in Aegyptum profectam, ante hunc solemnem Spiritus sancti adventum, Aegyptiorum linguam ignorasse? Haec certe verba tua sunt, quae ex epistula mihi a te missa excerpsi. Haec verba et ex parte videntur quaerere, utrum aliquid, ut iam dictum est, plus gratiae sancta illa virgo et mater Domini in illo Pentecostes die acceperit, et ex parte velle astruere quod nihil plus quam ante habebat acceperit.