monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p12, 117
Haec autem disputatio qua in mente uniuscuiusque hominis quaesivimus quoddam rationale coniugium contemplationis et actionis officiis per quaedam singula distributis, tamen in utroque mentis unitate servata, ad hoc tantummodo audienda est, ut intelligatur Apostolus imaginem Dei tantum viro tribuendo, non etiam feminae, quamvis in diverso sexu duorum hominum aliquid tamen significare voluisse quod in uno homine quaereretur.