monumenta.ch > Hieronymus > sectio 277 > sectio 79

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p12, 79
Mulier autem gloria viri est, quia facta est in adiutorium viri non ad carnalem concupiscentiam, quia nec corruptibilia corpora tunc habebant, antequam eos mortalitas invaderet, sed ut haberet vir gloriam de ea, cum eam praeiret ad Deum, et se ei daret imitandum sanctitate, sicut ipse gloria Dei esset, cum eius sapientiam sequeretur.