monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 216

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p11, 216
Si ergo ego cum gratia, id est agendo gratias Deo, participo, id est edo, quid blasphemor, id est cur cado in blasphemiam imperitorum, pro eo quod gratias ago, et quia haec mala contingunt inde, sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quodcunque facitis, omnia facite in gloriam Dei, id est in laudem Dei, scilicet cum invocatione Creatoris, ut in actibus conversatione vestra laudetur Deus.