monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 40, 4
Istiusmodi homines sciniphes sunt mordentes et pungentes occulte, dumque bona aliorum detractionibus aeruginant et corrumpunt, comparantur aerugini et serpenti. Ideo Salomon dicit: Si serpens mordeat in silentio, nihil eo minus habet, qui detrahit in occulto . Et idem: Susurro et bilinguis maledictus: turbat enim pacificos . Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae . Os eorum repletum est amaritudine et dolo : ipsorumque detractiones apud Deum et homines fetent; quia sepulcrum patens et fetens est guttur eorum; venenum aspidum sub labiis eorum . Ideo Apostolus ad Corinthios scribens: His, inquit, qui huiusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino, ut sine querela et sine rumusculis operantes pacem invicem habeant . Verba siquidem, quibus vita principum depravatur, occultari non possunt, atque in publicum deducta magnatum suscitant indignationem, et auctoribus suis convertuntur in malum.