monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 39, 2
Praefationibus eoloratis, et picturato fastu verborum, sincera non eget affectio; unde et certissimus de mutua inter nos unione affectuum compendiosae orationi deservio, atque ab epistula praesenti, et venativas adulationum blanditias, et omne taedium prolixitatis abscindo. Refero vobis grates quia servientes vestri nos non permiserunt ignorare quid in vestris promptuariis haberetur. Illud noveritis, quod Romana curia more suo me multipliciter debitis obligavit: sed si Scyllam semel evasero, per Dei gratiam non recidam in Charybdin.