monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 38, 12
Appones tamen, Domine, ut complacitior sis adhuc , et iratus misericordiae recordaberis. Revelabit enim Dominus titulos virtutum, et gratiarum dotes, quas plantavit in eo; confundetque labia dolosa, et mendaces ostendet, qui maculaverunt innoxium . Vestrae autem intererit sanctitatis, ut Dominum meum, qui in omni veritate et sinceritate vos diligit, foveatis in Christi visceribus, et meam supplendo insufficientiam, negotia eius, quibus aequitas assistit et ratio, benigne et efficaciter proponere et promovere velitis. Valete.