monumenta.ch > Petrus Blesensis > 39 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 38, 11
Processerunt in sua malitia detractores, sicut Apostolus dicit: Deo odibiles , vestraeque serenitatem gratiae meo domino turbaverunt, elongantes ab eo amicum et proximum. Doleo, doleo: et ex quo posuistis eum contrarium vobis, factus sum mihimetipsi gravis . Scio enim, quod extra suorum exigentiam meritorum vestram ei gratiam subtraxistis.