monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 38, 9
Novi autem quosdam, quorum os maledictione et amaritudine plenum est, innocentiam domini mei detractionibus attentasse; ei notam avaritiae inurentes, quia bona pauperum, et patrimonium crucifixi venatoribus non effundit. Talium gratiam non venatur, quorum laudem vituperium putat: neque gloriam mendicat ex alienae vocis officio, cuius gloria haec est, testimonium conscientiae suae . Ipsum saepe monui, ut esset propitius famae suae, et donis obstrueret os loquentium iniqua, et erat eius responsio: Si talibus, dicebat, placerem, Christi servus non essem . Si expedit placere hominibus, laus mea sit in Domino apud mansuetos et iustos; ac si diceret cum Propheta: In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti et laetentur . Non enim, qui se ipsum commendat, vel qui ab hominibus commendatur, ille probatus est, sed quem Deus commendat . Imponunt ei alii, quod circa suae parentelae promotionem nimis anxie versetur, et quod non spiritus Patris, sed caro et sanguis revelat hoc ei.