monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 38, 5
Victum vero et habitum, omnesque actus suos sub arctioris censurae nodo cohibuit; ut qui a primitivis adolescentiae motibus, in castris monasticae religionis Deo militaverat, iam non monachum, sed angelum in homine fateretur. Si eius humilitatem attenditis, nemo est in oculis suis deiectior, et, sicut de Moyse legitur , mitissimus omnium, qui morantur super terram, libenter intelligens super egenum et pauperem, pressuras pauperum in visceribus misericordiae suas faciens; et quasi praesagiret necessitates viduae et pupilli, praeparationem cordis eorum beneficiis antecurrens.