monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 38, 4
Nam si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est . Neque vos cum austeritate moveri oportet, si quandoque ad vehementem tentationis impulsum cadit humana fragilitas. Ecce qui Deo serviunt, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem . Verumtamen ex quo placuit ei, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt , segregare dominum meum, ut in ecclesia patriarchali sibi sacerdotio fungeretur; non enim sumpsit sibi honorem, sed vocatus est a Domino tanquam Aaron ; non exuit monachum, factus vitula Ephraim docta diligere trituram , nec fuit dominator in clero, sed forma gregis in populo, vas suum in sanctificatione custodiens, et labia consecrata ad vaniloquia non relaxans.