monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 36, 6
Cum enim omnes virtutes currant ad bravium, sola perseverantia coronatur. Omnis gloria eius filiae regis ab intus, inquit Propheta, in fimbriis aureis . Fimbriae sunt vestimenti extremitates. Est ergo gloria sanctimonialis in fimbriis: nihil enim prodest gloria bonae conversationis in principio, nisi sit gloriosus et finis.