monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 36, 5
Adducentur, inquit, virgines post eam: proximae eius afferentur tibi. Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis . Vide ergo, soror, charissima, ne in vacuum gratiam Dei acceperis . Gratiam siquidem Christi accepisti in vacuum, et lampadem defers vacuam, si non habes oleum charitatis, id est, si Christum ex toto corde non diligis. Tunc enim pulchra est, et Christo placet castitas, si eius comes est charitas, iuxta illud: O quam pulchra est casta generatio cum charitate . Charitatem ergo habeas, soror, et humilitatem, quae illi acceptissima est, qui in coelis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra . Super quem, inquit, requiescet spiritus meus, nisi super humilem, et mansuetum, et trementem verba mea ? Mariam virginem respexit Dominus, non quia pulchra, non quia nobilis, non quia sapiens, sed quia humilis erat. Respexit, inquit, humilitatem ancillae suae . Sis ergo humilis, quae pro Christo te humiliasti, et elegisti abiecta esse in domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum . Non prodest humilitas, nisi finaliter perseveret.