monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 36, 4
Despondi, inquit Apostolus, vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Eas enim sponsalitio amore sibi libentissime foederat Deus, quas saeculum non foedavit. Amator et zelator est virginitatis, qui nasci de Virgine praeelegit. Ideo autem specialiter de virgine nasci voluit, ut matrem suam virginem pudicitiae et humilitatis exemplo aliae sequerentur virgines, atque cohabitationis aeternae gloriae fierent participes et consortes.