monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 36, 2
Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo , quia ambulans in spiritu salutari custodias vas tuum in sanctificatione et odore suavitatis. Unde, et sicut unguentum effusum est nomen tuum . Publice dicitur, atque apud Deum et homines laudem plurimam meruisti, quia ab eo tempore, quo vitam sanctimonialem professa es, ab observantia castitatis et sanctimoniae non cessasti.