monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 35, 3
Multi siquidem sunt, qui de calice Babylonis tibi proditoriae adulationis venena propinant; qui pulchritudinem tuam, et generositatis tuae titulum recensentes, quasi dolendo et conquerendo submurmurant, quod abiecta sis in domo Domini, et non habites in tabernaculis peccatorum. Verum recolere debes, quod ei generositatem et pulchritudinem tuam dedicasti, qui speciosus est prae filiis hominum ; cuius pulchritudinem sol et luna mirantur; cuius nobilitatem propheta non sufficiens aperire: Generationem eius, inquit, quis enarrabit ? Ei florem adolescentiae illibatum inter castitatis lilia consecrasti; quem adolescentulae dilexerunt nimis, qui de se ipso dicit: Ego flos campi, et lilium convallium . (Ambr. serm. 90) De S Agnete. Cogitatus itaque tuos, et inchoatae conversationis eventum illius committe arbitrio, qui te ad immaculati tori nuptias, et desiderabiles invitavit amplexus; cui, cum servieris, libera es; cum amaveris, casta; cum tetigeris, impolluta.