monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 31, 9
Apostolus ad Corinthios scribens dicit: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra . Et ad Hebraeos: Spectaculum facti opprobriis et turbationibus, rapinam bonorum nostrorum recepimus cum gaudio, cognoscentes nos habere meliorem et manentem substantiam . Iacobus etiam sciens quam magna sit multitudo dulcedinis Dei in flagellis ipsius, dicit: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis . Flagellat enim Dominus omnem filium, quem recipit . Visitat eum diluculo, et subito probat illum: visitat et probat, ut sic spiritum eius a spiritu maligno custodiat . Et visitatio tua, inquit quidam aegrotus, custodivit spiritum meum . Flagello Domini pulvis excutitur, quem ad deformationem animae iniquitas assiduata congessit, et exteriori vulnere sanatur plaga interior.