monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 31, 4
Verbum Prophetae est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt . Adhuc tamen gravissime affligor. Utinam quae patior, sustineam patienter; omnes enim cordis aut corporis afflictio citra meritum et fructum salutis est sine patientiae condimento. Ipsae virtutes, nisi patientiae habeant fundamentum, nomen virtutis et officium perdiderunt: Nam vidua est virtus, quam non patientia firmat .