monumenta.ch > Hieronymus > ad Ephesios, 6 > 26 > sectio 557

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 557
Argumentatio est elocutio, qua argumenta ipsa verbis exsequimur, argumenta vero quibus causa probatur; argumentatio dividitur in duas partes; in confirmationem et reprehensionem. argumentorum genera duo sunt, artificiale et inartificiale. sed artificiale locos principales habet quattuor; ante rem, in re, circa rem, post rem. ante rem vero dividitur in locos septem: a persona, a, re, a causa, a tempore, a loco, a modo, ab materia. in re autem loci sunt duodecim; a toto, a parte, a genere, ab specie, a differentia, per septem circumstantias (qui locus recipit in se etiam a maiore ad minus et a minore ad maius), a proprio, a definitione, a nomine, a multiplici appellatione, ab initio, a progressione vel profectu, a perfectione vel consummatione.