monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 554

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 554
propositiones aut principalium quaestionum sunt aut incidentium, aut simplices aut coniunctae. simplex est 'luxuriaris'; coniuncta 'aut luxuriaris aut meretricem amas'. coniunctae autem per partitionem maxime proponuntur, quae dupliciter fiunt; aut enim simpliciter, quid dicturi simus, ostendimus, aut ante, quid nobis cum adversario conveniat, quid in dubium vocetur, edicimus.