monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 530

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 530
differt autem figura elocutionis a figura sententiae hoc, quod sententiae figura immutato verborum ordine <manet nihilominus, elocutionis autem immutato verborum ordine> manere non poterit, quamvis plerumque fieri potest, ut sententiae figura coniungatur cum elocutionis figura, ut <--->. in ironia, quae figura est sententiae, epanaphora permiscetur, quae est elocutionis.