monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 46 > sectio 519

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 519
His breviter intimatis pedes sunt asserendi, quibus clausulae decenter aptentur. quos quidem Cicero quadam permixta confusione perturbat, dum dicit modo ditrochaeo concludendum, modo paeonem primum probat incipientibus, modo finientibus quartum, modo dochmium, qui constat ex brevi, duabus longis, brevi et longa, cuius exemplum posuit amicos tenes', item amphimacrum pedem et rursum dactylicum numerum laudat; modo anapaesticum, modo dithyrambicum laudat, nec tamen certa sententia est. ego tamen compendiosiora percurram, ut in hac silva quibusdam videar praeire tramitibus.