monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 508

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 508
Duabus his officii partibus absolutis elocutionis cura est intimanda. quae cum constet in singulorum animadversione verborum, hoc ab eloquentiae nomine separatur, quod illa totius operis oratorii virtus est, haec pars habetur officii, cuius Cicero duo quasi fundamenta,. duo dicit esse fastigia: fundamenta Latine loqui planeque dicere, quorum unum Grammatice loquente didicistis, cum eius vobis insinuata subtilitas. fastigia vero sunt ornate <copiose>que dicere, quod non ingenii, sed laboris est maximi, exercitationis etiam diuturnae, qua non solum uberior, sed illustrior quoque facultas acquiritur.