monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 504

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 504
Commoventur igitur auditores aut miseratione aut odio aut invidia aut metu aut spe aut ira ceterisque similibus. miseratione, cum calamitates alicuius magno dolore tractamus, cum iniquitatem temporis vel periculi magnitudinem memoramus, ut in septima Verrinarum: 'patres hi, quos videtis, iudices, iacebant in limine primo, matresque miserae pernoctabant ante ostium carceris, ab extremo conspectu liberum exclusae, quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum ore excipere liceret'. ab odio, cum adversarii factum vel viris bonis vel iudicibus ostenditur exsecrandum, ut cum iudicum corruptio docetur a Verre iactari. item 'cum in avaritia, scelere, periurio vos sui similes esse arbitratur'. invidia est, quae quodam livore inficit auditores, ut est 'quod ad tuam ipsius amicitiam ceterorumque hominum magnorum atque nobilium faciliorem aditum istius habet nequitia et audacia quam cuiusquam nostrum virtus et integritas': item 'istum rebus omnibus undique ereptis impune eludentem circumfluere et abundare'. potest quidem et illa res auditorum mentes incendere, ut si alicuius exaggeres tyrannicum spiritum aut potentiam non ferendam.