monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 484

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 484
ab his vero, quae negotium videntur attingere, argumenta ducuntur hoc modo: primum a coniugatis, cum uno nomine proposito principali per eius derivationem casu aut tempore commutato aliquid approbamus, ut 'si pietas virtus est, quod pie factum est, laudari oportet'. constat enim laudabilem esse virtutem. qui locus a superiore hoc differt, quia aliud est, unde nomen impositum fuerit, perscrutari, aliud per cognationem verbi ab alio deflexi argumenti vim sumere.