monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 479 > sectio 405 > sectio 31 > sectio 472

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 472
Ductus reperitur ex causativo litis, hoc est ex re, quae controversiam facit, quae aut praeteriti temporis est, ut an Aiacem Ulixes occiderit, quae ductum simplicem tenet, aut, si praesentis vel futuri temporis fuerit, omnes ductus admittet. ergo ductus de consilio nascitur, consilium ex causativo litis exoritur. causativum est, quod facit dubitationem, ut in illo tyranni causativum litis est, quod tyrannus custodiam et arcis postulat et armorum. ductum servatum testatur prima Philippica, quae mira subtilitate dominatum Antonii latenter insimulat, ut omnia dicens nihil aspere dixisse videatur.