monumenta.ch > Hieronymus > sectio 53 > sectio 457

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 457
comparatio est, quam compensationem novi a posterioribus perhiberi, non cum crimini beneficium alterius temporis subrogatur, sed cum factum iure defenditur, ut ex eo aliquid commodi sequeretur. nam si meritum alterius temporis velut in compensationis gratiam memoratur, ad deprecativam potius admovendum est qualitatem, quae veniali specie continetur. haec vero rite se fecisse contendit, ut Verris illa responsio: 'magno' inquit 'decumas vendidi', quod factum compensat utilitate beneficii. in hac quippe parte facti confessio est, sed immanitatem obiectionis excludit allegatio promerendi. at in illa criminis factique una confessio est, sed aut ab animo separatur aut purgatione cessante ad humilitatis miseranda respirat.