monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 454

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 454
sed haec posterius. qualitas, ut futuri temporis aestimatur, ita et praeteriti; <praeteriti> iuridicalis, futuri negotialis qualitas; in utraque iuris assertio est. in iuridicali naturae, in negotiali legis aut consuetudinis asserta versantur. iuridicalis autem dividitur in absolutam et assumptivam: absoluta est, quae factum ipsum sui natura et iure defendit; assumptiva, quae, cum in facto ipso nihil probabile reperiat, confugit ad ipsam causam eamque iustam [ut facere deberet] allegat, ut, cum Milo non posset dicere hominem licuisse iugulare, causam occidendi astruxit insidias Clodianas. illinc assumptivae nomen accepit, quia, cum absolute factum tueri non possit, confugit ad causas.