monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 451

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 451
Sic igitur inveniendi status facilis erit ratio, cum neque nomen admissi neque auditoris officium neque legem aut scriptum aliquod <intendendum esse meminerimus, quod> intentionis loco obici poterit. sit itaque talis intentio 'hominem occidisti', depulsio 'non occidi': quaestio ex his oritur an occiderit, in quo statu erit coniectura. sed cum intentioni ius facti opposuerit reus, fit qualitas, ut a Milone non factum negatur, sed de facti iure contentio est: occidisse enim se fatebatur Clodium, sed id iure fecisse. huic depulsioni subicitur ratio, quae non una simplexve fit: nam potest unum atque idem factum propter varias causas videri probabile, ut hoc idem, quod insidiatorem occiderat Milo, una ratio fuit, alia quod hostem rei publicae et tyrannidis affectatione succensum se interemisse memorabat. in quibus assertis fit quidem qualitas, sed diversae species eius erumpunt: nam prima relativa, altera comparativa qualitas fulget. quod si intentioni non ius facti, sed negatio nominis opponatur, quamvis negatio depulsionis vice dicatur, tamen non faciet coniecturam, quia non factum, sed nomen facti destruitur, ut in hoc: adulterii actio fit; cum repudiata uxore stupratorem qui repudiaverat maritus invenit: accusat adulterii. reus contra dicit nec factum negat, sed adulterii nomen excludit et quaerit, quid sit adulterium, quod est definitivae controversiae.