monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 447

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 447
Auditoris autem sunt genera tria: unum eius, qui secundum aequitatem aliquid statuit, et is est perpense iudex; aliud eius, qui honestate vel utilitate incerta dubius alienae sententiae persuasionem inexplicabilis deliberator exspectat: tertium genus eius est, qui facti honestatem vel turpitudinem libera aestimatione perpendit: hunc aestimatorem convenit nominari. haec igitur sunt tria causarum genera, quae hypothesi continentur, id est iudicialis, deliberativa et demonstrativa.