monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1123 > 67 > sectio 445

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 445
Nunc dicendum est, quomodo status inveniantur in causa. inveniuntur igitur per intentionem et depulsionem. intentio est obiectio eius facti, quod in iudicium venit; depulsio <negatio> quaedam resistens intentioni, ut si dicatur: 'occidisti patrem', 'non occidi'. ex his duabus inter se concurrentibus vocibus nascitur quaestio, quae dicitur status, quod ibi quasi ad pugnandum actionum acies ordinata consistat. sed facile est videre, quid obiecto crimini respondeatur; illud facile non est, quid debeat intendi: utrum factum, ut 'hominem occidisti', an nomen facti, ut 'homicidium fecisti'. et licet videatur idem esse, tamen in superiore obiectione si negabitur, coniectura erit, cum dixerit 'non occidi'; in hoc ubi nomen rei intenditur, potest et finis videri, ut si dicat 'non feci homicidium', <nam quaerendum erit fiat ne homicidium>, quicumque homo, an tantum innocens, occiditur. quod si non factum obicias, sed criminis nomen, negatione diversae partis non erit manifestum, qui status existat. nescias enim quid negat, qui ita negat, 'non feci homicidium', utrum quia nullum hominem iugularit, an quia tyranni interfectio homicidium non vocetur. est igitur intendendum ipsum illud, quod factum est, ut, si id negaverit adversarius, habeas coniecturam, si eo concesso nomen criminis excluserit, intellegas finem.