monumenta.ch > Hieronymus > sectio 458 > sectio 443

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 5, 443
Quaestionum vero duplex species: aliae sunt enim principales, aliae incidentes. principales sunt status, ex quibus nascitur causa, quas Tullius constitutiones appellat; incidentes vero, quae, dum tractatur causa, nascuntur, dum argumenta vel scripta refutando in plures causa diducitur quaestiones, ut sit principalis, utrum Clodium iure occiderit Milo, incidens, uter utri insidias compararit.